- ENCYCLIA
- ENCYCLIAGraece Ε᾿γκύκλια literae sunt Encyclicae seu Circulares, quibus, quae in Conciliis seu Synodis acta erant, post quam confirmatione Imperiali obrenta fides a Synodis stabilita in legem ibat, per Ecclesias a PP. vulgabantur, atque observanda tradebantur. Franc. Burmann. Synops. Relig. Christ. part. prior. l. VIII. c. 8. §. 20. Vide Ioh. Meurs. Gloss. Sic Encyclius Codex, dictus est liber in quo collectae omnes Epistolae, quas PP. Concilii Chalcedonensis Leoni Imp. misêrunt, circa sensa Timothei Alexandrini, E Graeco idiomate in Latinum sermonem translatus, ab Epiphanio Scholastico. Dominic. Macer. in Hierolexico. At Ε᾿γκύκλια μαθήματα, item Κύκλια, Vett. dicta sunt omnia, quae τὸν Κύκλον παιδείας, i. e. omnium artium liberalium orbem, constituebant. Quo nomine Grammaticam, Rhetoricam, Logicam, Arithmeticam, Musicam, Geometriam, et Astronomiam complectitur Tzetzes Chil. 11. Vide supra ubi de Cyclo Epico. et infra lemmate, Orbis Mythologicus, it. Philologia et Polymathia. De ordine vero disciplinas hasce tradendi, aliquid habes, ubi de Physica. De Encycleumate vero, machina theatrali, infra in voce Translatum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.